Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
113
Sed nos imperii rebus succurrimus : vt nos
114
Tutari imperium protegere atque queat.
115
Credatur nec enim parsum mihi. solui ego pensum :
116
Perque libens / dudum : nec rehabere velim :
117
Publica quo impediam tam sancta negotia regni :
118
Vnde salus patrię pendet / & imperii.
119
Theutona terra igitur capiti pacienter obedi :
120
Mandatis pare : & fer sacra iussa libens.
121
Sic tua stare diu poterunt fœlitia sceptra :
122
Sic virtute tua vincere cuncta potes.
123
Quod si verba dei contemnis : subiicieris
124
Qui tete oderunt : hisque tributa dabis.
125
Cęsaris ille iubet quę sunt : dare Cęsari : & ipsi
126
Soluere deinde deo : sunt bona si qua dei :
127
Ordine sic currus noster procedet opimo :
128
Temonemque trahent ordine rursus equi :
129
Sic quoque vertemus cancri tam mobile signum :
130
Vt cauda obtorta scorpio proueniat :
131
Iupiter aspiciet vultu nos forte sereno :
132
Firmior Alcocothen Mars quoque noster erit.
Sic breuiter stultos transcurrimus : ordine rupto :
Qui fuerat regni magna ruina sui :
Dumque modum & normam bene viuendi atque beate
Peruertunt : patriam / regna / perdiderant?
Vale inclyte lector.

GW5061_314_Basel_x3v
119
peroratio

123
Leui. xxvi.
Belege

125
Luce. xx.
Marci. xii.
Belege

129
Qui. xv. met.
Belege