Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CLV
83
Fęlix pars / quota sit / seu porcio quęque seorsum :
84
Conseruet totum / quę retinetque suum.
85
Ille obulus bonus est / faustoque exponitur vsu :
86
Qui libram domino seruat ab interitu.
87
Nec primum hoc vobis indicitur : antea multę
88
Soluerunt gentes / & populi armigeri.
89
Regibus / Assyrii semper soluere tributum :
90
Sub dominis Babylon maxima censa fuit.
91
Indis dum voluit certare Semyramis : ante
92
Exegit : domuit sicque orientis opes :
93
Persis longimanus Artaxerxesque tributa
94
Imposuit : dictus non minus ille pius :
95
Quin & seruator patrię / pacisque : & amari
96
A cuncto populo non minus emeruit.
97
Macedonesque prius quam gręcia victa / Philippo :
98
Deinde & Alexandro contribuere suo.
99
Exiit edictumque a Cęsare : mundus vt omnis
100
Per capita hunc censum solueret imperio.
101
Quis vel apud Gallos (qui libertate fruuntur
102
Franca) non censum pendere semper habet?
103
Adde vel hispanos : vel totum protinus orbem :
105
Quos metus / atque timor / regumque potentia / adegit
106
Soluere compulsos : magna tributa nimis :
107
At nos liberius / nostra quoque sponte / volentes :
108
Rem simul in nostram : soluimus exiguum.
109
Id quod nec census dici poterit / ve tributum.
110
Libera sed pocius munera pręsidii :
111
Nec minor inde manet libertas prisca / decusque :
112
Quo semper fretus theutonus orbis erat.

GW5061_313_Basel_x3r
89
Qui prima tri
buta soluerint
regibus

Belege


99
Lucę. ii.
Belege