Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
53
Consilio vestro regnum tutabitur ille :
54
Et vestro / extendet sceptra sua. auxilio.
55
Ille gubernator : vos remi / atque anchora nauis :
56
Pręsidio vestro / portus & aura venit.
57
Vos quoque Germanę gentes : populique potentes :
58
Imperii vobis sit rogo cura frequens :
59
Astra licet nobis contraria multa minentur :
60
Dira simul : quamuis sydera sęua micent :
61
Sydera vincemus : maneamus in ordine saltem :
62
Et capiti subsint / membra minora / suo.
63
Parua licet nobis sit copia : vincere gentes
64
Possumus omnigenas : assit vt ordo tamen :
65
Est aliquid modico / bene viuere posse paratu :
66
Re quoque de tenui posse leuare domum.
67
Sępe vides modicas ex ordine pauperis ędes
68
Splendere : & nitidis crescere vbique modis.
69
Rursus cernis item sępe alta palatia regum
70
Diruta : & e summo prorsus abacta loco :
71
In cineremque suum versa & disiecta / reguntur
72
Ordine dum nullo : dum sine lege meant.
73
Ordo est qui cunctas res crescere cogit in horas :
74
Ordo est qui paruos tollit in astra lares.
75
Horror adest : errorque frequens : vbi deficit ordo :
76
Ordine peruerso : nil placet vsque deo.
77
Teutones ad vestram iccirco : patrięque salutem
78
Respicite : & regis suscipite imperium.
79
Sic etenim terre / res / oppida vestra / domusque
80
Tuta sub incolumi stant satis imperio.
81
Nec vos perturbent / moueant ve indicta tributa :
82
Quę leuia / & facili sunt soluenda modo.

GW5061_312_Basel_x2v
56
Ad ciuitates
hortatio

63
Ordo omnium
rerum conserua⸍
tor.

75
Iob. x.
Belege

77
Quam oportu⸍
na sit imperio
quadriennis in⸍
stituta contri
butio