Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CLIIII
23
Quin & libertas Germani nominis : ampla
24
Famaque durabit perpetuanda diu :
25
Inde etiam fidei sequitur tutela sacratę :
26
Christicolęque aderit pręsidium ecclesię :
27
Hinc propelluntur Thurci : atque iniuria quęuis :
28
Sęua cohercentur crimina : visque silet.
29
Inde parens speret pueris conuiuere lętus :
30
Hęrebit coniunx coniugis inque sinu :
31
Agros quisque suos / reparareque prędia / sacro hoc
32
Iudicio Camerę : iusticiaque potest :
33
Omnibus hinc terris pax : & tranquilla parantur
34
Ocia : seruantur sceptraque & imperium.
35
Hęc fortuna quidem tibi enim tibi Maxmiliane
36
Desuper a summo venit / adestque deo :
37
Quod tam deuotos / claros virtute / benignos /
38
Pręstantesque duces nactus es imperii :
39
Consensu parili qui regni extollere honorem :
40
Iurandoque volunt iure / subesse tibi :
41
Quis non tam sancto / tam iusto / tamque beato
42
Proposito faueat? pareat atque libens?
43
Certe animam & corpus decet his impendere rebus
44
Quę / pro iusticia / sunt bene cępta / sacra.
45
Det modo fœlicem finem / optatumque : probatis
46
Auspiciis : iusto principioque deus.
47
Vtque palam vobis loquar / illustrissima turba :
48
Conscripti patres principis : atque duces :
49
Tempora vestra deus fœlici sydere obumbrat :
50
Irradiant vestrum fata benigna diem :
51
Quod tam preclaro : iustoque : pioque / subesse
52
Vos decuit Regi : magnanimoque viro :
x. ii.

GW5061_311_Basel_x2r

46
Ad principes
electores