Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
25
Dii superi / talem Germano auertite pęstem :
26
Pręlia pellatis Theutonicoque solo.
27
Longius in Thurcos / Arabesque / & Achaica regna
28
Hęc bellona ferox pulsa / & abacta ruat.
29
Regna etenim diuisa cadunt : aditus datur hosti
30
Perfacilis. dispar vertit aratra iugum.
Conclusio wormaciensis 95
1
Sed quid nostra queror tam prospera sęcula? quę nunc :
2
Vnanimes regi constituere duces :
3
Qui stabili imperium : & concordi pace ligarunt :
4
Reddere iudicium / iusticiamque parant.
5
Fœlix Vangionum locus / vrbs faustissima Rheni :
6
Conclusum hoc tandem quam penes / extat opus :
7
Per quod fama vetus aboletur / & incipiunt nunc
8
Ordine / Germanę res / coalere bono.
9
Iudicium deinceps inopi datur / atque pupillis :
10
Iusque ministratur pauperi : & indigenę.
11
Pręsertim cum tam iustus / doctusque / modestus
12
Pręsideat princeps : iudiciumque regat :
13
Qui iunior fuerit quamuis ętate : latinus
14
At tamen : humanus : moribus atque comis :
15
Illi / maturus / venerabilis atque senatus
16
Assidet : & prudens / iusta / senumque cohors :
17
Turbaque tam celebris : quam totus colligere orbis :
18
Inque vnum posset vix statuisse locum :
19
Rostra putas Romę : seu vicum Martis Athenę :
20
Seu parlamentum Gallia quale colit.
21
Iudicio hoc / leges & plębiscita vigebunt :
22
Atque mali mores frena seuera ferent :

GW5061_310_Basel_x1v
29
Math. xii.
Luce. ix.
Belege

1
Palinodia
Commendatur
principium & ci
uitatum impe⸍
rii obedientia.

11
Iudicis consi
storiane came
rę commenda⸍
tio.