Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
37
O miser actęon : cui non tam dura fuit mors :
38
Quam lacer a canibus quod foret ille suis.
39
Horum consilio Rex singula facta peregit
40
emper : & illorum res stetit arbitrio :
41
Cunque illis tractat commitia : cuncta reuoluens :
42
Quod sacro inprimis imminet imperio.
43
Sed quam pręgnantes Germania nostra dietas
44
Semper habet : binas vna retensa parit.
45
Quęque fuit pridem noua : iamque puerpera : prolem
46
Parturit : hęc eadem mox quoque mater erit /
47
Dumque diu trahimus conuentus conciliando :
48
Nil reliqui : ni quod comparuisse sat est.
49
Quicunque huc veniunt : quę sit conclusio / tandem
50
Scire petunt? alio fertur abacta dies.
51
Inde etiam insultat nobis gens quęque : dietas
52
Germanas grauidas : & sine fine vocans.
53
Causa patet : quam si verbis effarier ausim :
54
Principibus nostris nam mora longa placet.
55
Quęris aquas in aquis improuide Tantale : sed nos
56
Consilio ex vno plurima inire iuuat.
57
Verum ait historicus (quisquis fuit ille)priusquam
58
Incipias factum : consule : deinde age opus.
59
Is non consilium persuaserat esse perhenne :
60
Sed quo consiliis perficiatur opus.
61
Hoc Fabius quintus / dictator / fecerat : is qui
62
Tardus erat : sed non sic quoque deses erat.
63
Nec nos aut pręceps factum laudamus : & expers
64
Consilii : iuge nec consilium vsque placet :
65
Scis quid forte velim : medium tenuere beati :
66
Qui post consilium : facta iniere tamen.

GW5061_308_Basel_v4v
37
Oui. ii. meth.
Belege

39
De commitiis
in episto.


57
Saluus in cathel
Belege


Belege