Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CLII
7
Germani sic nos annis prope septingentis :
8
Sceptra sacra / & vittas gessimus imperii.
9
Quo liquido patet. in terris quod sęcula tanta
10
Nulla monarchię gens tulit imperium.
12
Vltro citro instabili regna tulere loco.
13
At nos Romanum nomenque : vrbemque sacratam
14
Continuo in nostro reximus imperio.
15
Quodque magis dignum est. reliqui quia iure paterno
16
Hęredisque loco regna habuere sua.
17
At rex Romanus / legitur per vota virorum
18
Integra pręstantum / nobiliumque ducum :
19
Eligit hunc nullus qui non sit cęsare dignus :
20
Et qui non sceptrum iure suo ipse ferat.
21
Traditus hic modus est / ordo quoque Cęsare Othone
22
Quo regnum melius constet & imperium.
23
Sępe etenim ignauus vel iners / vel inutilis excors
24
Nascitur : at legitur / frugi homo & eximius.
25
Sex ita principibus legitur Rex : atque Bohęmus
26
Rex paribus votis sępe vocatus adest.
27
Karolus his quartus dedit electoribus / amplum
28
Rheni vectigal / grandia dona satis.
29
Centum mille quidem nummos capit inde quot annis
30
Quisque horum auratos : rex habet inde parum.
31
Vnde etiam imperium defendere iure tenentur
32
Consilio / atque armis / corpore / pręsidio :
33
Et merito : imperii penes hos substantia maior
34
Nam residet : ad eos commoda tota fluunt :
35
Imperium sed eget : vix nunc Aquila illa decora
36
Pennigera est : rapiunt viscera cuncta ferę.

GW5061_307_Basel_v4r
7
Diuturnitas
Regum

13
Imperator

17
Electores
Imperii

21
Quare melior
electio Regis
quam successio.

25
quorum nomina ha
bentur per glo. in
c. ad apostolice de
re. iu. li. vi.
Belege

28
theolonia rhe
ni electoribus
distribuit