Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
3
Pontifices medio tulit inclyta Roma beatos :
4
Intereaque horum paruit imperio.
5
At Constantinus firmat sua regna : duobus
6
Circumsepta fretis / bosphoreosque mari :
7
Atque arcem Europę posuit fortemque bonamque :
8
Et vallum / lybię contra / Asięque minas :
9
Nomine de proprio vocat hanc : Byzantia quondam.
10
Vrbs quę dicta fuit : clara potensque nimis.
11
Gręcorum retinens sceptrum per tempora multa :
12
Hinc quoque ad occiduum prospicit imperium.
13
Sed cum pontifici summo parere recusat :
14
Tollitur a gręca gente corona vetus.
15
At neque sic legem ecclesię / seruare modum ve
16
Curat : & iccirco funditus interiit.
17
Nam sua dum capiti subducere colla putabat :
18
Brachia / colla / manus / perdidit atque pedes.
19
Hanc Scythica nuper veniens Othomannus ab arcto
20
Insidiis cępit : subdidit atque dolis.
21
Comperit & tandem gręcus / quid ab ordine prosit
22
Cędere : vel proprium nolle tenere caput :
23
Perdidicitque graui fortuna / acrique periclo :
24
Quo deus acephalos puniat exitio.
Translatio imperii
1
Translato imperio a gręcis : Germana repente
2
Natio / suscepit regia sceptra / & opus.
3
Germanus quia nam / nostro quoque natus in orbe
4
Karolus : & vero semine theuton erat.
5
Nempe orientalis francus fuit : vnde recepit
6
Francia Gallia / quod modo nomen habet.

GW5061_306_Basel_v3v