Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
3
Quando leam primum : mox vrsum dentibus atris :
4
Deinde etiam pardum regna priora / notat.
5
Quę tamen exiguo durarunt tempore : namque his
6
Ordo fuit nullus : lex neque / cura dei.
7
Bestia quarta igitur mirabilis / horrida / fortis /
8
Visa est : cuncta vorans / comminuensque nimis :
9
Dissimilis reliquisque feris : cui ferreus oris
10
Rictus erat : pedibus cuncta animata terens.
11
Cornua magna decem capitis : cornuque minutum
12
E medio illorum prodiit horridulum.
13
Idque oculos habuit turpes : contraque tonantem
14
Verba loquebatur grandia : dira nimis.
15
Hęc fera / Romanorum regnum signabat aperte :
16
Atque monarchiam / Cęsareumque iugum :
17
Quod maris occidui posuit prope littora sedem :
18
Angulum & Europę continet exiguum :
19
Id quoque successu diuisum temporis : ex se
20
Regna decem fecit : particulasque decem.
21
Sic capiti abstraxit sua subdita membra / fidemque
22
Quilibet : & dominum spreuit habere suum.
23
Ille armis : hic vi : sese pręscripsit & alter :
24
Hunc papa exemit prorsus ab imperio :
25
Cernimus hoc pacto nullam sub Cęsare terram
26
Stare diu : paret rex quia nullus ei :
27
Atque instar regum : populique / vrbesque / fideles
28
Imperio quondam : libera abire student :
29
Nemo magis curat regni defendere honorem :
30
Sed priuata magis commoda cuique placent.
31
Acephalos sine fine vides : pedibusque leuatis
32
In cęlum : supra perplacet ire caput.

GW5061_304_Basel_v2v
7
quarta bestia.

19
decem regna
Imperii

25
Anacephale⸍
osis Imperii