Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CL
9
Compertumque fuit Christum caput esse : habituque
10
Atque actu gladium porrigere ancipitem.
11
Sic veri regesque duces : quicunque fuere
12
Interea : a petro sceptra tulere sua.
13
Quod si forte aliquis / petro sine / regna recepit :
14
Ille vsurpator / prędoque / furque fuit.
15
Non etenim intrauit ad ouile per hostia vera :
16
Ordine sed fœdo : more modoque lupi.
17
Sic iam mille quidem / quingentenosque per annos
18
Romana hoc steterant ordine sceptra modo :
19
Rex sit vt inferior papę : simul & fateatur
20
Esse hunc cunctorum spirituale caput :
21
Atque ab eo imperium capiat : iuretque fidelem
22
Tutorem Petri se fore / & ecclesię.
23
Vngitur iccirco : datur & gladius sibi / ab ipso
24
Pontifice : vt prauos cędat : ametque bonos.
25
Hęc sunt illa / deus quę fecit / lumina bina
26
Magna : quibus mundum lustret & irradiet.
27
Maius quippe diem / ceu lampas solis / obambit :
28
Atque animam inflammat lumine : resque sacras.
29
Quodque minus / noctem illustrat : terrena gubernat
30
Corpora : & a magno lumine lumen habet.
31
Hic ordo rerum est : modus hic : lex summa tonantis :
32
Maiori / inferior subsit vbique suo.
33
Quique potestati seu contrait : siue resistit :
34
Displicet huic summus quem dedit ordo deus.
Romana monarchia.
1
Vir desiderii / Daniel sanctissimus / olim
2
Cuncta hęc pręuidit : postque futura canit :
v. ii.

GW5061_303_Basel_v2r
9
in extrauagā.
bonifa. viii.
vnam sanctam.
xxiii. q. v. non
solum
de pręui. ex ore
c. nouit de iu.
Iohan. x.
host. post Inno.
in. c. quod super.
de voto
Belege

19
c. solite de
ma. & obe.
x. di. suscipitur.
de elec. vene⸍
rabilem
cle. i. de iu. iu.
lxiii. di. tibi
de sa. vnc. c. i.
Gene. i.
dic. c. solite
Belege

27
i. corin. vi.
Belege

28
hanc conclusi.
probat tho. in
tract. de rege
& regno. c. xv
de ma & obe.
cum inferior
xcvi. di. duo
ad roma. xiii.
Belege

Belege