Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
21
Nec nos commoueat Cęsar cum posteritate
22
Qui regna & terras detinuere diu :
23
Vsurpata etenim fuerant : possessa nephande
24
Absque bono titulo : legitimoque modo.
25
Siue ideo Augustum repetas : omnem vel Iuli
26
Progeniem : aut flauios / Anthoniosve pios.
27
Hi Constantini magni vsque ad tempora : christi
28
Regna : vsu illicito pręripuere sibi.
29
Christus nempe fuit solus rex verus : eique
30
Debetur mundi fabrica iure suo.
31
Ipse futurorum faciens pontem : ipse sacerdos
32
Ordine Melchisedech. pręgenitusque deo.
33
Quo fit / vt ad christum / cęli terręque potestas :
34
Pertineant soli / regnaque cuncta sibi.
35
Qui petro / atque aliis sibi successoribus : illas
36
Commisit totas / tempus in omne / vices.
37
Quodcumque in terris ait optime petre ligabis :
38
Hoc etiam in cęlis vincula firma geret.
39
Solueris & si quę nexu : nodum ve relaxes :
40
Hęc eadem in cęlo(cręde)soluta manent.
1
Id Constantinus cognouerat induperator :
2
Atque bonam agnouit / constituitque fidem :
3
Dum capit a petri sibi successore coronam : &
4
Imperium : regni tum redit ordo boni.
5
Tum vero effectu christus regnare : caputque
6
Cunctorum cępit esse hominum / atque ducum :
7
Tum cum principio / finis quadrabat : & alpha
8
O mega coniunctum : lexque modus redit.

GW5061_302_Basel_v1v
23
l. vicia. C. de
ac. poss.
Belege

26
Inno. in. c. bo⸍
ne. ii. de post.
pręla. archi. in c
volumus. xvi.
q. iiii.
Esaię. xii.
i. corinth. x.
Belege

32
Gen. ix. & . 14
Belege

35
24. q. i. quod⸍
cunque
xix. dist. c. itā
dominus. c. vbi peri⸍
culum de elec.
li. vi.
Ioh. xx.
Math. xvi
xxii. dis. omnes
xlv. dist. tria
Belege

1
xcvi. dis. constan⸍
tinus de elec.
fundamenta
li. vi
Belege

5
in aūt . vt de⸍
ter. sit nu cle.
post prin.
xxxv. dis. ab
exordio.
l. si vnus. ff. de
pact.
Belege