Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXLVI
27
Atque vt quisque minor / maiorem obseruet : & illi
28
Pareat : atque libens iussa petita ferat.
Ordo angelice Jerarchie
1
Hunc primum instituit rerum pater atque creator
2
Ordine dum posuit quęque creata bono.
3
Principio per eum dum condere cuncta parabat
4
Spiritibus superis ordo modosque datur.
5
Ipsi etiam inter se certa statione / chorisque
6
Cęlicolę starent : maior is : ille minor.
7
Mox sed in angelica sensit deus ipse ruinam
8
Natura : ęqualis dum cupit esse deo.
9
Sic bonus ille prius dęmon : mox ordine rupto
10
Dum caput abiecit : trusus ad ima ruit.
Ordo humani generis
1
At reparare volens lapsum deus optimus illum
2
Condidit humanum / constituitque genus.
3
Inque voluptatis paradysum deputat illud :
4
Ordine dum certo viueret / atque modo :
5
Vt caput agnoscens summum : pręcepta sequendo
6
Illius : ipse feris rex foret atque caput
7
Omnia subiiciens hominis quoque sub pede : saltem
8
Se quoque subiectum nosceret esse deo.
9
Indoluit sed enim desertor transfuga dmon :
10
Inque suum inuidit posse hominem ire locum :
11
Protinus vt caderet prothoplastus ab ordine iusso
12
Suadet : vt excuteret frena iugumque docet.
13
Sic heu prime parens : vix sex tua regna per horas
14
Integra seruabas : pulsus ab inde cito.
t. ii.

GW5061_295_Basel_t2r
27
Ad Roma. x.
de cens. omnis anima
Belege

4
Ad hebre. ii.
de pe. dis. ii. c.
principium
Belege

7
Iob. iiii. & . xv
de pe. dist. ii.
hinc etiam
de sū. tri. c. i.
Math. xxv.
ii. Petri. ii.
Belege

1
Eccle. xvii.
Gen. ii.
Belege

3
de pe. dis. ii.
primus homo
Belege

5
ii. mach. ix
Belege

6
i. corin. xv.
Belege

7
Psᷓ. viii.
Ad hebre. ii.
Belege

9
gene. iii.
de pe dist. ii.
princeps.
dā ii. corin. xi.
de pe. dis. ⁊. a
xl. di. quelibet
& . c. adam
Belege