Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
Quod inordinatio causa
fuerit destructionis omnium rerum
1
Stultorum ingentes culpauimus hactenus ausus
2
Et studia / & mores / interitusque graues :
3
Qui cymbas / lintres / parcas / stlatasque / liburna
4
Mersere / & gaulos / prosumiasque / mari.
5
Corbita non illos / horia / aut myaparo / phaselus
6
Tutari / aut celox : nec potuere rates.
7
Quod si sędulius causas fortasse pericli
8
Scrutemur : laqueos interitusque sui :
9
Perspicimus cunctos sine lege atque ordine / remos
10
Traxisse : & velis non posuisse modum
11
Atque ideo in Scyllam / Syrtes / breuia / atque charybdim
12
Vortice detrusos : naufragiumque pati.
13
E quibus / in summa / repetendo ab origine stultos
14
Inuenio cunctos hoc periisse modo :
15
Quod prętergressi legemque modumque / viamque
16
Quam deus & rerum dictitat ordo decens.
17
Omnia quę in cęlo / aut terris / vel in ęquore viuunt :
18
Ordine seruantur : stantque vigentque suo
19
Quem si destituant : si viuere in ordine cessent :
20
Continuo intereunt / in nihilumque ruunt.
21
Ordine ni firmo starent elementa / perirent :
22
Ordinem habent certum / tempus / & hora / suum
23
Ordo est nascendi : & vitę certissimus ordo :
24
Estque suum mortis tempus / & ordo placens.
25
Ordinis hęc virtus : vt certa lege modoque
26
Cuncta gubernentur : subpeditata deo.

GW5061_294_Basel_t1v
7
Causa vilis pe
riculi.

15
Oseę. vi. & . 8.
Belege

17
Hiere. xxxi.
Iob. xxxviii.
Belege

21
Iudicum. v.
ordinatione tua
perseuerant dies
Psᷓ. 118.
Eccsᷓ. iii.
i. ad corin. 14
& . xv.
Belege