Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
125
Nempe manu propria semel atque iterum illa reuidi.
126
Signaui : inuersa multa subinde manu :
127
Sed tamen illorum pręceps labor : atra reliquit
128
Plurima / quę nollem : quę mihi displiceant.
129
Quę si forte videt lector bonus atque peritus :
130
Dat veniam : erratum nec putet esse tuum.
131
Criticus at si quis(cui sueta calumnia cordi(
132
Perleget : in sannas incidet ille : scio.
133
Sufficiet sed enim doctis fecisse laborem
134
Complacitum : stultis nil satis esse potest.
135
Nec mihi principio mens subfuit / atque voluntas
136
Scribere : vel stultis complacuisse viris.
137
Nec tibi propositum fuit : vt satis esse putarem
138
Prudenti : & fatuo tam bona scripta viro.
139
Iccirco stultis linguam linquamus inanem :
140
In cuius manibus vitaque morsque sedet.
141
Singula qui carpunt / cupiunt doctique videri :
142
Nec quicquam norunt / sed sua sola placent :
143
Ille ferus / multos agros depastus amęnos.
144
Huncque Ioseph patri surripuisse ferunt
145
Hos operis nostri statui mihi sistere finem
146
Omnia qui carpunt : cum nihil efficiant.
147
Nil satis egregium / dignum / pręstansque bonumque
148
Quod cunctis possit(crede)placere viris.
149
Vicisti precibus(fateor)suauissime frater
150
Me : tua quo videam / carmina peruideam :
151
Quod potui effeci : gaudet tuus ille magister
152
Discipuli ingenium tam valuisse sui.
153
Perge bonis cęptis : rogat id tuus atque Ioannes
154
Olpigena : fausto fine / diuque Vale.

GW5061_292_Basel_s8v
134
Ecclesi. viii
Belege

137
Ecclesi. 37.
Belege

140
Prouer. xviii
Eccsᷓ. x.
Belege

143
Psᷓ. lxxix
Belege

145
Ecclesi. xx.
Sapien. ix.
Iohan. xv.
Ad gala. i.
xlvii. di. quod ad
Belege

149
Conclusio
operis