Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXLIIII
95
Nomine diuorum subiere cubilia multi
96
Casta : sed incęsto mox rediere gradu.
97
Quis
Quis ] Q uis GW5061
rogo summe pater / valet explicare : nefanda
98
Crimina : quę fiunt sub specie vsque bona?
99
Liberius poterit nemoque licentius : vsquam
100
Fallere credentes quam genus hippocritum.
101
Introitu Curios simulant : sed Clodius exit.
102
Sub christi specie / dęmon inique lates.
103
Ve tibi ve maledicta cohors : quę nomen inane
104
Relligionis habes : quod tua facta negant.
105
Nempe opera effingis sathanę : quibus esse probaris
106
Progenitus sathanę : luciferique puer.
107
Quisquis enim est genitus summo a genitore / deoque :
108
Hic mandata dei seruat / & efficiet :
109
Qui vero e terra genitus : terraque sepultus
110
Semper erit : quęuis terrea sola placent.
111
Quem semel arripuit fatuorum claua : cucullus :
112
Mitraque : vix veterem deiicit ille togam :
113
Hinc precor / exhortor / moneo / rogo / flagito cunctos
114
Pręuideant : linquunt qua statione ratem.
115
Nostri etenim portum quęrunt lyntresque faseli :
116
Cędo libens : meritum docte Iacobe feres.
117
Qui mea vertisti vulgaria plaustra / reuidi
118
Illa ego : perlegi : sat placet atque labor.
119
Nota magis fuerat nobis inuentio nostra :
120
Quo quęque excerpsi dicta decora loco :
121
Iccirco ascripsi loca concordantia : lector
122
Noscere quo valeat : singula quęque cito.
123
Qui tamen & veniam dabit impressoribus oro :
124
His quia festinum nil satis esse potest.

GW5061_291_Basel_s8r
Belege

Belege

100
Esaię. ix
Belege

103
Math. xxiii
i. thimo. iiii.
Belege

105
Prouer. xx.
Belege

106
Iohan. viii
Belege

107
Iohan. ii. iii.
& . v.
Belege

109
Ad collo. iii
Belege

110
Luce. vi.
Belege

111
Iohan. iii.
ii. Petri. iii.
Belege


119
dantias huic
operi apposu⸍
erit.

123
Parcendum
impressoribus