Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
65
Tum procul abiectis mantellis / atque cucullis
66
Lolhardi in turpi veste / breuique patent.
67
Grandibus exutis sotularibus atque cothurnis :
68
Beguinę incędunt : calceolosque mouent.
69
Tunc opera incipiunt communia. tunc labiorum
70
Hos operit labor : & facta sororia agunt.
71
Si qua casta soror velit / atque pudica videri :
72
Et quę fraternos abnuit accubitus :
73
Carpitur : & normę violatrix dicitur : extra
74
Sit numerum : & careat funditus alloquio :
75
Illi communes neque enim venię ve / preces ve
76
Subueniunt : vrnam hęc fregit / & vrceolum.
77
Quin etiam arguitur maiori crimine : pęnam
78
Quo ferat / & subeat fratris ad arbitrium.
79
Hunc ego peruersum Lolhardum seu goliardum
80
Dicam : qui ventri viuit & vmbilico.
81
Nequitiam illorum carpunt mea carmina : sanctos
82
Atque bonos fratres carpere nemo volet.
83
Quos vel apostolicę sedis mandata probarunt :
84
Vel quos commendat vita laborque bonus.
85
Ast quidam bullas producunt sępe / quibus sint
86
Absque opere : humanis delitiisque vacent :
87
Et quibus impune possint quęcunque patrare
88
Non bona : & a nullo vindice habere metum :
89
Seque pares faciunt monachis : Vesteque sacratis
90
Virginibus : quibus est regula grata deo :
91
Canonicos habitus / nomen / vestemque pudicam
92
Vsurpant : sedenim sub cute vulpis inest.
93
Sic habitus simulant multi sanctosque bonosque :
94
Intus qui rapida tygre / lupoque scatent.

GW5061_290_Basel_s7v
69
Actuum. x.
Psᷓ. cxxxix.
Belege

79
cle. i. de vi. &
ho. cle.
Belege

81
Protestatio
prouer. xi.
Belege

89
C. de. epis. &
cle. deo ama⸍
biles.
Belege

92
Ezech. xiii
Belege

93
Math. vii.
Belege