Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXLIII
35
Collige attempto turbam dumtaxat iniquam :
36
Este procul fratres / quos bona vita tenet.
37
Qui normam vitęque modum / sanctitaque patrum
38
Seruatis : non vos lędere pergo bonos :
39
Sed turbam indoctam : quę cum nil discere possit :
40
Nec voluit : longam quęrit habere togam.
41
Ne si vulgus erit : cogatur ferre laborem
42
Artificum : & manibus quęrere forte cibum.
43
Inde est quod quęrunt tranquillam habuisse quietem :
44
Atque vacare graui posse labore tamen.
45
Non is est animus / non mens / sint vt Madalenę
46
Verum vt bufonem lęna suum inueniat :
47
Ocia sęctantur / torporem & / desidiamque :
48
Hinc hosti antiquo nequitię arma parant.
49
Proinde sibi reputant / credunt quoque cuncta licere
50
Humano neque sub viuere & esse iugo.
51
Libertas(aiunt)vbi spiritus esse probatur :
52
Spiritus at spirat / liberiora licent.
53
Inde putant nulli capiti se subdere posse :
54
Acephali cupiunt viuere & esse palam.
55
In grege conueniunt : viuunt sine rege locustę :
56
Puniat vt nemo corrigat atque nephas.
57
Quin etiam interdum laico sua crimina fratres
58
Confitentur : agunt alterutrumque vices.
59
Oscula mortali dicunt damnanda reatu :
60
Offitium carnis sed veniale ferunt.
61
Hinc passim fratres per compita cuncta : sorores
62
Quęrunt / solantur / concrepitantque fores.
63
Signaque dant dygitis pulsantibus : atque recepto
64
Responso : admittit ianua quęque suum.

GW5061_289_Basel_s7r
35
Protestatio
nihil dicere
volens contra bonos
aut approbatos

41
ii. thessa. iii.
Belege

43
vt dicere pos⸍
sint id Eccl. 51
de cele. miss.
cum marthe
Belege

47
c. nisicum pridem
de renuu.
Belege

49
dic. cle. ad no⸍
strum
Belege

52
ii. corinth. iii.
Belege

53
xciii. di. nulla
Belege

55
Prouer. xxx
Belege

57
glo. xxv. dis.
vnum. glo. de of
ordi. pastoralis.
glo. de fur. c. ii
dic. cle. ad no
strum
Belege

62
glo. in cle. i.
de reli. do
ↄᷓ. c. diffinimus
xviii. q. ii. &
c. pernitiosam
Belege