Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Est operę precium non ignorare Beguttas
6
Bęgardosque suos : hippocritumque genus.
7
Quos nimis arta prius complexa est cymba : liburnum
8
Nunc proprium : & laxis transtra parabo foris.
9
Currite lolhardi / beguinę / siue beguttę /
10
Currite bęgardi : spiritus ire iubet.
11
Vos hominem ex toto pręsenti in carne putatis
12
Perfectum : & summum tangere posse gradum
13
Vsque adeo / vt numquam deinceps mortale patrare
14
Crimen : & vt nequeat proficere vlterius.
15
Perfectos
Perfectos ] Perfectus GW5061
igitur tantos quoque / classis abacta
16
Expectat comites : stultiuagosque viros.
17
Currite nauis eat : fatuosque sequamur euntes :
18
Ne sine beguinis tanta caterua ruat.
19
Cernitis vt stulti totum mare & æquora complent :
20
Nec modus aut numerus nauibus atque viris.
21
Sępe oculos hominum morientum clauditis : ante
22
Quam mortis tempus vel necis hora venit.
23
Claudite pręsentis periturę lumina turbę :
24
Atque operi nostro ponite quęso modum.
25
Sit satis hunc fecisse prius vobis vel honorem
26
Quod non vulgari vos rate composui.
27
Ne populus si vestra notet mala crimina : forsan
28
Non prauos modo / sed pellat ab orbe bonos :
29
Nec vos de populo vultis / neque plębe videri :
30
Nec cleri in sortem vos deus ipse vocat.
31
Iccirco dignam vobis sedem ipse nequiui :
32
Theutonica in nostra ponere naue prius.
33
Cum tum in patria Germana / & theutonico orbe
34
Pullulet / & vigeat vestra ea sęcta nimis.

GW5061_288_Basel_s6v
5
Cauendum est a
frig. fraterni⸍
tatis. post prin.
glo. in cle. i. de
reli. do.
Belege

11
in cle. ad nr
de here.
Belege

29
cle. i. de re. do.
Belege

33
dic. cle. ad no
strum.
Belege