Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXLI
Ad numeros suos
vt Iohannem Bergmanum festine adeant.
1
Ite rudes numeri : millenas ferte salutes
2
Bergmano : ad nitidos & properate lares :
3
Vos etenim fido trepidantes corde tuetur :
4
Accipietque pio munera nostra sinu.
5
Exarmatus enim pharetris comitatur Apollo
6
Vos modo : cum fidibus auricomaque lyra :
7
Ludit & arguta modulos testudine dulces :
8
Blandidulos saltat concinit atque choros :
9
Hoc duce fœlices numeri procędite : vulgus
10
Indoctum vobis nec nocumenta dabit.
11
Impia nil rabies fatuorum : nulla nocebunt
12
Murmura : fortunam dexter Apollo feret.
13
Seu vos fumificas ætnę penetrare cauernas
14
Contingat : syluas lestrygonumque truces :
15
Seu vos perlybicas sors inuida voluat harenas :
16
Siue per angusti saxa sonora freti.
17
Siue molorchęum nemus : aut per caspia regna
18
Ire detur : scythicas aut penetrare niues :
19
Siue charybdęos scopulos contingat adire :
20
Immanes Thurcos : siue videre Getas :
21
Carmina vos sacro vibratus lumine phœbus :
22
Iam pharetra cinctus concomitatur iter.
23
Mirantes oculos radiis illuminet : atque
24
In vobis tenebras non sinit esse truces
25
Hoc duce : magnatum cęlsas conscenditis arces.
26
Principis & vobis ianua magna patet.
GW5061_285_Basel_s5r