Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
[ Kap. 48 ]
Socialis nauis mechanicorum.
1
Stultorum trahitur collecta caterua virorum
2
Qui manibus quęrunt sępe alimenta suis :
3
Artificis quisquis signum prętendit : & effert
4
Quid sciat : & foueat qua ratione domum :
5
Adsunt mœchanici : quorum vela ampla leuata :
6
Cum celeri remo per freta vasta volant.
7
Cur tamen hi fatui sint ad mea laxa vocati
8
Carbasa? iam causas cum ratione canam.
9
Cunctorum veluti status immutatur / in omni
10
Tempore : nec stabili conditione manet :
11
Artificum pariter sic fit mutatio semper.
12
Hos fatuos merito nostra carina vehit.
13
Hoc vitium primum est : quod seruus quisque / magister
14
Esse cupit : callet & tamen ipse nihil :
15
Artifices multi fatuique sine arte vagantur :
16
Stultitia merces diminuuntque sua.
17
Alter in alterius damnum sudore laborat :
18
Se tamen inprimis decipit expolians :
19
Vendit opus magna forsan mercede paratum :
20
Incitat & vexat hunc quia liuor edax :
21
Attamen artificum deformis abusio sectę
22
Paupertate graui corpora multa premit
23
Hi res mox vendunt positas prę merce minuta
24
Hi precio vendunt pro liuiore suas :
25
Alter in alterius damnum contemnere lucrum
26
Assolet : & vendit tunc male sarta palam.
27
Qui modico vendunt precio : res non bene sartas
28
Vendunt. artifices hęc mala culpa notat.

GW5061_280_Basel_s2v
11
Prouer. xi.
Belege

13
de elec. cum
in magistrum
lxi. dis. miserum
xlix. dis. sacer
dos.
Belege

19
Ezech. vii.
Belege

25
Leuiti. xxv.
Belege

27
Ecclesi. xxvii.
Belege