Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nam nostrę numerus sectę est immensus : & aures
6
Ad varias gentes tendit : & ad populos.
7
Nostra cohors equidem totum conplectitur orbem
8
Pauci sunt quos non fædera nostra premunt.
9
Ex Asia veniunt rutilo sub sole creati
10
Stulti : nobiscum qui cita vela trahunt.
11
Finibus e Lybię veniunt terraque calenti
12
Mausirii imbelles / æthiopesque nigri :
13
Migrant Hesperii : migrat quoque Gallia tota :
14
Prorsus & a Bactris / sedula turba ruit.
15
Ad nauem veniunt gentes quas vltima Thyle
16
Finibus extremis quasque Britannus habet.
17
Et veniunt Cymbri torui : flauique Sycambri :
18
Et venit ex latio turba procera quidem.
19
Arctophylax gentes rigido sub sydere natus
20
Transmittit : prębet subsidium rati :
21
Sauromatę veniunt : pugnax quoque turba Getarum
22
Atque Thraces veniunt : Argolicique viri :
23
Et veniunt omnes gentes / quas conspicit orbis
24
Quasque fouent nitidi sydera clara poli :
25
Cum senibus iuuenes : fatua cum matre puella :
26
Intactus nullus hic gradus ęsse potest.
27
Ad classem celerem fatui properate sodales.
28
Currite : nauiculę / nam mora cuncta nocet.
29
Tempus adest sulcare fretum : & nunc pandere velum
30
Currite : iam pergit fluctibus acta ratis.
31
Maxima nunc regio superest penetranda : sodales
32
O fatui : pedibus currite quęso citis.
33
Narragonum ad patriam & promissas tendimus oras
34
Cogimur & stolidum sponte subire solum.

GW5061_274_Basel_r7v
5
Eccsᷓ. i.
Belege

9
In omnem ter⸍
ram exiuit sonus
eorum.
Belege