Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
71
Me duce facundi fulgent Ciceronis honores :
72
Et Maro Romanę gloria magna togę :
73
Doctus Aristoteles nostra hęc monumenta sequutus :
74
Et Plato : quo nusquam maior in orbe fuit.
75
Candida me coluit doctorum turba sophorum :
76
Ingenium per nos eloquiumque valet.
77
Ad laudes genitos & dulcia munera diuum :
78
Fama trahit nostri nominis atque decus :
79
Aspice(quid multos repetam)stat nostra per orbem
80
Gloria / fama / salus / laus / honor / atque decus.
81
In te luxuries / fastus / commertia fœda :
82
Et putidum semper stillat ab ore mal um.
83
In me diuitię : iustum / rectumque piumque :
84
In me consilium : gloria sola mea est.
85
Casta mihi domus est : stant celso colle penates :
86
Hos tamen ingenuus scandit vbique labor.
87
In virtute labor : fed & in sudore voluptas :
88
Atque quies : magnis semper amanda viris.
89
Siue velis famam ingenio sectarier almam :
90
Armisonę ve iuuat voluere signa deę :
91
Seu res ciuiles merito tractare fauore :
92
Hęc animo infracto(me duce)cuncta facis.
93
Quem labor & sudor torquet / virtutis amore :
94
Aetherei tandem scandet ad astra poli.
95
Virtus sola regit terras : dominatur in alto.
96
Diuidit & nutu dona beata suo.
97
O iuuenes dum fata sinunt : expellite vanas
98
Corporis illecebras / lœtiferumque nefas :
99
Imbuite ast animos virtutis dogmate vestros :
100
Vt sapiant rectam pectora vestra fidem :

GW5061_272_Basel_r6v


83
Prouer. viii
Belege

85
Sapien. iiii.
Belege

86
prouer. ix.
Belege

95
Prouer. viii.
Belege

96
Plau. in amphi
Prouer. vii.
Belege