Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
39
Me numidę infrenes : colit & Maurisius atlas.
40
India delitias nostras veneratur : & omnes
41
Educunt rutilo qui candida membra sub ortu :
42
Me duce sobrietas toto pulsatur ab orbe.
43
Sarmata non tutus : non parthus / non geta pugnax :
44
Non Hister : non trax : semper crispusque sycamber
45
Nostraque per varias mittuntur spicula gentes.
46
Nostra sophi veteres coluerunt numina : quorum
47
Scripta manent positę me defendentia sectę.
48
Nam sine corporeo prosunt bona nostra labore :
49
Et gula nobiscum / feruens quoque gloria mensę :
50
Non mea sub galeis vita est : non stramine duro
51
Corpora nostra cubant : sed prębet pluma quietem :
52
Me nisi delitię molles sequerentur / & omnis
53
Luxuries : tanti non reges blanda subissent
54
Castra : quibus toto victrix dominabor in orbe.
55
Sardanapalus enim regalia facta relinquens :
56
Corporis illecebras coluit. florentibus annis
57
Bellica Roma quidem nostro sudauit amore.
58
Mollibus in plumis dantur sua gaudia multis :
59
Non frigus / diramque famem iuuenilia captant
60
Pectora : sed requies semper blandissima nobis.
61
Otia quando quidem non perturbata fouemus :
62
Ergo vos iuuenes quorum sunt mollia corda :
63
Atque senes pariter quorum est annosior ætas :
64
Porrigite huc aures : currit mortalibus ęuum :
65
Et currunt sine fine dies : libate vel ęscis
66
Mellifluis genio : post mortem nulla voluptas.

GW5061_268_Basel_r4v

Belege

52
satyra omnibus
in terris
Belege

Belege


59
Hiere. vii.
Belege

Belege