Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXXI
Epigramma ad lectorem.
1
Virtutis quicunque colis sacra dogmata lector :
2
Aspice quos fecimus pollice & ęre modos.
3
Tu tamen inprimis frontem depone seueram :
4
Aut fuge : si nasum rhion cerotis habes.
5
Nos veniam scriptis dabimus petimusque vicissim
6
Si peccat numeris pagina nostra suis.
7
Frangitur hic puro dictamine blanda voluptas :
8
Et spurcę Veneris marcida castra iacent.
9
Sed virtus niueo victritia tela triunpho
10
Suspendit : cęlo seque suosque beat.
11
Hanc amat imberbis iuuenis : vitęque magistram
12
Ducat : & ęterno munere formet opus.
13
Illecebras fugiat : quas spondet vana libido :
14
Hęc animos frangit : pectora casta terit :
15
Fœdat & ingenii cultus : sensusque pudicos
16
Destruit : & semper blanda venena vomit.
17
O iuuenes spectate probi : quid candida Virtus
18
Possit? quid noceat luxuriosa Venus :
De duplici vitę humane via.
1
Auerte pedem tuum a malo : Vias enim que a dextris
2
sunt nouit dominus / peruerse vero sunt quę sunt a sinistris.
r. iii.

GW5061_265_Basel_r3r
Belege

Belege

2
prouer. iiii.
Belege