Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXIX
35
Quid Cato diuinus : celebris quid turba Platonis?
36
Prudentes rident sęcula nostra viros.
37
His tituli candor datur & nunc gloria pręsens :
38
In quibus est fraudum stultitięque vigor.
39
Ascendit celebres stultorum turba cathedras :
40
Stultitia mentes quę violare solet.
41
Si modo prudentes aleret Germania pugnax
42
Et daret ingenuis pręmia digna viris :
43
Non sic deserta fluerent pręconia fama.
44
Parta quidem : quę nunc Theutona terra premit.
45
Si gradus insignis sophię cultoribus esset :
46
Non veheret fatuos tot modo nostra ratis :
47
Sed censor nunc nemo sui se explorat ad vnguem :
48
Nemo animum musis imbuit ingenuis :
49
Stultigeras igitur tunicas / fatuosque cucullos
50
Imposui multis : quos mea scripta notant :
51
Ergo prudenter stultus qui viuit : agitque
52
Virgilii vt diui pagina sacra canit :
53
Protinus æthereas hic celsior vsque sub auras
54
Transuolet : & nitidi lactea signa poli :
55
Carneque mortali posita / captare quietem
56
Cœlestem poterit : Ambrosiaque frui.
57
Ad sophiam teneros igitur succingite lumbos :
58
Et date conspicuę thura benigna deę :
59
Qua propter doctis optat Philomusus honores
60
Et pacem musis poscit adesse suis.
61
In primisque suo Ticioni / magna precatur
62
Gaudia : constructa est quo duce nostra ratis.
63
Sit tibi / mi pręstans animi pręceptor / amice
64
Theda / salus ingens : Brant venerande vale.
r. i.

GW5061_261_Basel_r1r
35
Prouer. ix.
Sapien. v.
Belege

41
defectus

47
Prouer. xiii.
Belege

Belege

53
Ecclesi. iii.
Sapien. vi.
Belege

62
thęda. qui