Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Talis erat sophię diuinę Socrates alter :
6
Qualem Virgilii carmina docta canunt :
7
Ex se pendebat totus : perfectus ad vnguem
8
Constans : & dexter / prouidus atque bonus.
9
Vir bonus & sapiens dotes in pectore multas
10
Continet : & clara nobilitate micat.
11
Iudex ipse sui : nec vani murmura vulgi
12
Curat : securus tempora grata terit.
13
Rebus ab externis neque mercem aut crimina sumit
14
Est frugi semper : & moderata petit.
15
Pectus habet solidum : propellit inania vota.
16
Continet & stabili pectora recta gradu.
17
Non prius a molli rapiuntur membra sopore
18
Omnia quam vitę sint reputata suę.
19
Vtile cum sancto sapiens coniungit honesto
20
Omni aliquid laudis & gerit ipse die.
21
O vtinam nostro tam consona turba sophię
22
Tempore fulgeret : tam nitidęque scolę :
23
In quibus illustris virtutis semina / prudens
24
Funderet : æthereum concineretque decus.
25
Mirandum non est : quod tam nummerosa caterua
26
Stultorum : totidem seruat in orbe vices :
27
Est ratio in promptu : quoniam sapientia pulsa
28
Exulat : & mundum saucia facta fugit.
29
Qui bonus & sapiens nostro nunc esse laborat
30
Tempore : vesanus dicitur atque rudis :
31
Callidus & vafer qui nunc est atque dolosus :
32
Hic titulum sophię : & nobilitatis habet.
33
Iustus Aristides quid tempestate valeret
34
Nostra? quid Curius / Fabritiusque bonus?

GW5061_260_Basel_q8v

9
Sene. epis. cv.
Belege

11
Tull. in. para.
Belege

13
Ecclesi. iii.
Belege

15
Sapien. vi
Eccsᷓ. vi.
Belege

17
Prouer. x.
Ecclesi. xviii
Belege

20
Eccsᷓ. xii.
Ecclesi. 37.
Belege

25
Eccsᷓ. i.
Belege

27
prouer. iiii.
Belege

29
Eccsᷓ. x.
Esaię. v.
Belege

31
prouer. xxix
Belege