Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
35
Tu quia nil curas laruatę crimina gentis :
36
Contaminas thalami fœdera sępe tui.
37
Quid refero mores : quid turpia verba : iocosque
38
In quibus assidue stulta caterua furit?
39
Larua repręsentat nunc saturnalia festa :
40
Aut salios nudos : mammuriumque fabrum :
41
Quodque magis credo : tali sub tempore / ditis
42
Emissos lemures : terrificasque deas :
43
Lœtiferi quoniam pendent de frontibus hydri :
44
Abscondunt faciem : quam deus ipse dedit.
45
Naturam turpant : tenebroso pectora cultu
46
Vera tegunt : vultus commaculantque fuco.
47
Se facit hic claudum : se cęcum clamitat ille :
48
Larua tegit proceres : magnificosque viros :
49
Id tamen est peius : trahimus ludibria laruę
50
Paschatis ad festos sacrificosque dies :
51
Ducimus & choreas : Veneris certamina mollis
52
Pessima versamus : nil sacra festa vetant.
53
Passio quo christi meditatur tempore : laruam
54
Accipimus : sceleris pabula quęque placent.
55
Surgimus heu tarde cum christo : crimina mundi
56
Vana : iubent solitam continuare viam.
57
Fraterno lemures hos nunc sermone precamur
58
Vt tandem sapiant destituantque nefas :
59
Esse nefas quis nam dubitat? quod vertimus ora
60
Naturamque simul? turbidus error abi.
61
Fama volat quendam occisum quem larua tegebat
62
Quem mox cum larua dęmon ad ima tulit :
63
Iure quidem : nam cuius erat nummisma & imago :
64
Effigiem & pignus abstulit ille suum.

GW5061_258_Basel_q7v
40
Saturnalia
Compitalitia

Belege

44
C. de pe. l. si
quis de cri.
fal. ad audi⸍
entiam.
Belege

48
de con. dist. v.
fucare
Belege

54
de con. dis. v
quadragesiam
Belege