Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXVI
65
Viuendi ritus non est sapientibus vnus
66
Omnibus : ęqualis mos neque cuncta regit :
67
Nempe aliter Graii viuunt : aliterque latini :
68
Quam viuat ritu theutona terra suo :
69
Sauromatęque alio celebrant conuiuia more :
70
Atque alio Thurcus : Aethiopusque modo :
71
Sunt hominum mores varii : disparque voluntas :
72
Sunt varii victus : vita nec vna viget :
73
Quilibet in mensa deuitet turpia verba :
74
Porcorum mores pellat ab ore procul.
75
Atque agat æterno grates ex pectore patri :
76
Exoptetque sacrum prosperitatis iter.
77
Nec diuinus enim nos conditor ipse creauit
78
Ad potum atque cibum : corporeas ve gulas :
79
Nec sumus iccirco nati comedamus vt vsque :
80
Assiduo aut fument corpora nostra cibo.
81
Sed potum atque cibum pro vita sumimus : atque
82
Corporis ad podium / sanguineosque lares.
83
Spiritus est anima nostra : inde habitare nequibit
84
In sicco : sedem sanguinis illa tenet
tenet ] tener GW5061
.
85
Sed modus est rebus : est & mensura decorque :
86
Quem citra atque vltra / vita / anima atque fugit.
87
Iccirco crapula atque gula / plures moriuntur :
88
Quam gladio / aut telis / ingenita / ve nece.
89
Curia magnatum / mores quandoque probatos /
90
Vrbanos / dignos / tradidit atque bonos :
91
Curia nobilium nunc est corrupta / maligna
92
Ebria / multibiba / garrula / fędiloqua :
93
Perdidit atque vetus nomen / famamque fidemque :
94
Amplius in toto nec viget orbe decus.

GW5061_255_Basel_q6r
65
de sepul. certi
ficari
Belege

67
c. quia diuersi
tatem de con. presb.
Belege


71
Quintilianus.
l. ii. ff. ad treb.
quia poterat
prouer. xxx.
Ad collo. iii
Belege

76
Thob. ii.
Belege

77
Esaię. li.
i. thess. ii. & . v
Belege

79
arist. ii. de anima
Eccsᷓ. v.
Belege

83
xxxii. q. ii.
Belege

85
glo. Iusti. per quas
per. no. ac. in prim.
Ecclesi. 37.
Belege

90
Curialitas
antiqua