Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
35
Quo Curius frugi? quo parsimonia prisca?
36
Migrauit victus quo decus atque nitor?
37
Quorsum mundities mensę / cultusque decorus?
38
Heu ritus tabulę nunc moderatus abest.
39
Est aliud vitium : tabulam quod more sinistro
40
Turpat : sinceros contaminatque gradus
41
Sedibus in primis fatui subsellia ponunt :
42
Sordidulus iuuenis vult prior esse sene.
43
Amplius haud primas sedes conscendit honestas :
44
Turpibus vsque viris pocula prima damus :
45
Et personarum neque enim discretio : nullus
46
Est pudor : & tabulas irreuerenter habent :
47
Cum manibus peccant : cum gutture : cumque labellis
48
Hic offam glutit : at ębrius ille vomit.
49
Hic dygito primus sordenti fercula mensę
50
Attingit : naso conspuit atque dapes :
51
Hic calicem siccat labris : vacuatque lagenę
52
Oenophorum : rursus quod bibit ipse vomit :
53
Cantant : & latrant / magno clamore fatigant
54
Aera : thyrsigeri & sacra nefanda dei :
55
Hos furor vsque rapit : confundit pectora bacchus
56
In tabulis partes improbus omnis habet.
57
Nunc calices frangunt : nunc rumpitur vrceus albus :
58
Nunc vitrum e mensa / cantharus atque cadunt :
59
Sępe manu rapimus : quod gestat tertia mensa :
60
Gustamus sapidum : dulcia fercla simul.
61
Sardanapalus habet comites : quos fœda voluptas
62
Assidue reficit : immoderata placent.
63
Sed quia non opis est nostrę : depingere cunctas
64
Illecebras mensę : stultitiasque graues :

GW5061_254_Basel_q5v

39
Lucę. xiiii.
Prouer. 25.
Belege

42
Leui. xix.
Insti. de iu.
na. glo. fi. &
Insti. de bo.
poss.
de off. cus. c. i.
Belege

47
Irreuerentia
mense

61
Iusti. li. i.
Belege