Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXV
5
Non sunt fallaces fatui : quos ardor habendi
6
Aut aliquis quęstus ad mea vela trahat :
7
Sunt tamen obscęni fatui quos impius vsus
8
In tabula pascit absque pudore bono :
9
Irreuerenter agunt / panesque & fercula mensę :
10
More suum bibunt : pocula lata vorant.
11
Castigo in primis solitos contingere mensam
12
Illotis manibus : mentibus atque malis :
13
Reddere nec grates solitos pro munere christo :
14
Votaque pro tantis sacrificarę bonis :
15
Sordida labra tenent fatui manente saliua :
16
In manibus crassis stercora spurca gerunt.
17
Ex naso stillant pluuię : nymbique madentes :
18
Ex oculis lyppis sordida gutta fluit.
19
Maxillę squallent : nigra rubigine dentes
20
Sordent : mundities corporis omnis abest
21
Hic sabuli rex est : porcorum more solutus
22
Qui vorat & grunnit : qui bibit atque vomit.
23
Et vocat ad sortem Cereris / donumque lyei
24
Consotios : quorum pocula plena madent.
25
Ructant : exhaustum donec spumare falernum
26
Possint : & vino sordida mensa fluit.
27
Inque vicem bacchi madido certamine sese
28
Sollicitant : haustus continuantque meri.
29
Polluit hic animam ritus : corpusque lacessit :
30
Assidua est peius ębrietate nihil :
31
Inducit morbos varios : & corpora soluit :
32
Et frangit neruos : contaminatque caput.
33
O mores turpes : quorsum reuerentia mensę
34
Peruenit? vbi nunc heu moderatus honor?

GW5061_253_Basel_q5r
5
4. dis. denique
Belege

7
Esaię. xxviii.
Belege

8
xliiii. dis. c. i.
Belege

11
ff. deori. iu. l. i
Math. xv.
Belege

13
Actuum. vi.
xliiii. dis. pro re
uerentia
de con. dis. v
in omnibus
Plinius. li.
xiiii. circa fi.
Belege

23
c. a crapula
de vi. & . ho. cle.
Belege

29
de reli. & ve.
san. c. i.
xxxv. dis. lux
uriosa.
Ecclesi. xxxi.
Osee. iiii.
Lucę. xxi.
Prouer. xii.
& . xxii.
Belege