Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXIIII
5
Non ad diffames culpas : conuitia : crimen :
6
Carbasa nostra volant : per mare / perque solum :
7
Nec cupimus calamo vitę proscindere famam :
8
Gaudeat at iustus : sed malus intereat.
9
Inde salutaris dedimus medicamina vitę :
10
Et dedimus morum dogmata culta quidem :
11
Qui leget hęc nostri purus documenta libelli :
12
Stultitie nebulam & retia stricta fugit :
13
Econtra plures fatuos mea pagina lędit :
14
Pingendo nostrę quos tetigere manus :
15
Nec tamen audacter mea scripta reuellere possunt
16
Nec temere hęc contra / verba proterua loqui.
17
Nec tamen addubito / quin sint qui verbere dur o
18
Intendant nostros contaminare iocos :
19
Si sunt edocti : iuueni mihi parcere debent :
20
Cui pręceptoris vertere scripta placet.
21
Hos si liuor edax trahit : & turbatio mentis :
22
Saltem operi parcant quod bona multa docet.
23
Lędere si quosdam nunc pagina nostra videtur :
24
Discedant taciti. murmura nulla iuuant.
25
Sentio quorundnm criticorum sibila : sed me
26
Solantur gracili carmina facta pede.
27
Scribimus indocti doctique poemata passim :
28
Vtilis hęc saltem sit mea musa precor :
29
Nil fatuos curo : resonant nil cymbala asello
30
Dulcia : tum stolido non sapit illa seges.
31
Lectores igitur moneo : deponite frontis
32
Grande supercilium : perlegite illud opus :
33
Cessent & vocis latratus : rancida verba
34
Cessent : & placeat quod modo finit opus.
q. iiii.

GW5061_251_Basel_q4r
18
Pręceprorem
appellat

Belege