Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXIII
5
Nam res externę fœlicem reddere nullum
6
Possunt : cum fragili conditione ruant.
7
Nulla manus tantis cum viribus : atque labore
8
Format opus : quod non tempore & intereat.
9
Sed quia nunc cupio fatuum componere : cui sors
10
Displicet instabilis : atque ruina grauis :
11
Attamen inuigilat sitibundo pectore rebus
12
Fortunę : cautus nec fera fata cauet :
13
Hic non mirari debet si fluctibus altis
14
Et laceris remis mergitur vncta ratis.
15
Si tibi principiis forte infortunia paruis
16
Contingunt : tamen hęc sunt comitata malis.
17
Prudentum nobis veterum prouerbia dicunt :
18
Et sunt hęc dygito rite notanda meo :
19
Quod mala sors crescat : crinis quoque / nocte dieque :
20
Est fati incertus exitus : estque grauis :
21
Adsit in exemplum rerum mutatio : quę fit
22
Lapsibus assiduis : sors peritura fluit.
23
Prouideat tamen hanc qui tutus viuere gliscit :
24
Irrepit tacito sors metuenda pede.
25
Aequora qui tumidi sulcat spumantia ponti :
26
Audet & infragili tangere naue fretum :
27
Est opus vt ventos habeat flatusque secundos :
28
Ne puppis vastis fluctibus acta ruat.
29
Nam fatuus / remis rapidas sulcare per vndas
30
Qui nescit : facile hic tristia damna capit :
31
Sed sapiens / qui non semper confidit iniquis
32
Sortibus : atque animo fata futura cauet :
33
Is poterit fœlix rabiem vitare furentis
34
Aequoris : & portum prendere naue bonum.
q. iii.

GW5061_249_Basel_q3r
Belege

Belege

Belege

9
ff. de dona cā.
mor. l. senatus
C. de neg. ges.
l. iiii.
Belege

12
Hiere. li.
Belege

13
Ezech. xxvi.
Belege

14
ff. como. l. si vt
Belege

23
Prouer. vii.
Belege

24
Ecclesi. lxiii
Belege

25
Prouer. xxiii
& . xxx.
Luce. viii.
Belege

28
Ecclesi. iii.
Esaię. xxiii
Soph. ii.
Iob. iiii.
Sapien. xiiii.
Belege