Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXII
5
Plures sunt : auido studio qui nomina quęrunt
6
Et titulos vanos : famigerumque decus :
7
Hic etenim titulum doctoris gestit habere :
8
Ille magisterii nomen habere cupit :
9
Non vt christigenas doceat : nec dogmata sacrę
10
Spargat scripturę : fortificet ve fidem :
11
Laudibus at trahitur / vanaque cupidine famę :
12
Ambulat exęsę sic quoque rupis iter :
13
Cogitat haud rectas / animos quibus imbuat / artes
14
Quę nectar tribuant Ambrosięque cibos.
15
Est apud æternum patrem / sapientia mundi
16
Nulla : sed hanc stolidam stultitiamque vocat.
17
Plures se credunt ad dextrum pergere cliuum :
18
Adque salutarem posse venire viam :
19
Quę per continuos traducit corda labores
20
Ad sedem ætheream pacificumque locum :
21
Sed tamen ob mentis cęcas fatuasque tenebras
22
Ad dextram nequeunt tendere rite manum.
23
Est via stricta nimis : ducens ad regna polorum :
24
Ad stygios ducit latum iter interitus.
25
Amphytrioniadem magnis imitabere cœptis
26
Si fugis illecebras : visque videre bonum.
27
Stultitiam quicumque etenim comitatur : habebit
28
Et vitii & sceleris pręmia iusta sui :
29
Et meritis sapiens non indotatus abibit.
30
Et capiet fausto pręmia clara sinu.
31
Sic Plato posthabitis fatuis / documenta sophię
32
Lustrauit : famam & posteritatis habet.
33
Sed modo fœlicem nullum prudentia mundi
34
Efficit : ætheream ni colat ille viam.
q. ii.

GW5061_247_Basel_q2r
5
xl. dis. c. fi.
Belege

9
vide glo. xliii.
dis. in sum.
xlvi. dist. habet hoc
de ma. & obe.
humilis
viii. q. i. qualis
Belege

15
Abdie. i.
Corinth. i.
Belege

19
Iudith. viii
Actuum. xiiii
Belege

23
Lucę. xiii.
Belege

Belege

29
Eccsᷓ. vii.
Belege

31
Hiero. in prologo
biblię
Belege