Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXI
5
Vita malis hominum sordescit consita rebus :
6
Mergimus & tumido sautia corda mari.
7
Quid prodesse tibi poterit / quod feceris olim
8
Sinceras operas / & bene facta quidem?
9
Quid tibi thuricremas prodest quod struxeris aras :
10
Frugum primitias obtulerisque deo?
11
Quid prodest iuuenem primos micuisse per annos
12
In virtute sacra : & degenerasse senem?
13
Quid iuuat & fidei sacrę documenta sequutum :
14
Qui non continuat nec benefacta colit?
15
Cum deus omnipotens extrema iudicet hora
16
Mortales : cunctos & tuba magna vocet :
17
Quilibet exactę cogetur reddere vitę
18
Facta : quibus capiet pręmia digna quidem.
19
Qui cupit extinctas oleo accendisse lucernas :
20
Mens sua dum nutat : spiritus atque fugit :
21
Stultus erit speratque nimis : nec tristia verba
22
Iuditii extremi cogitat atque timet.
23
Si subito moritur sapiens / subitoque labascit :
24
Mors tamen illius non miseranda venit :
25
Hic operas quoniam iustas pręmisit : ad illum
26
Quem penes æterno lumine vita manet.
27
Sed fatuus vecors. cui sunt pręcordia cęca :
28
Iuditii horrendam spectat adusque diem :
29
Illius æterno
æterno ] æteruo GW5061
tumulentur membra sepulchro
30
In cineres densos mens quoque praua ruet.
31
Proh res mortales sequimur : fatumque futurum
32
Negligimus : fatuos impia cura rapit.
33
Non deus extrema venientes spernit in hora :
34
Intutum / incertum / sed fatuum atque nimis
q. i.

GW5061_245_Basel_q1r
6
xii. q. in. omnis. &
Belege

7
Ad hebre. xii
Belege

9
de cle. non resi.
relautm
Belege

11
Lucę. xii
de renū. c. i.
de eta. & qua.
intelleximus
Math. x.
i. q. vii. sugge⸍
siū. i. Reg. xii
Belege

17
Math. xxiiii
i. corin. xiiii.
Belege

21
xxvi. q. vi. si
presbiter in glo.
Belege

23
Math. xxv.
Sapien. iii
Belege

27
Ecclesi. xi.
Belege

29
Deutro. viii.
Ad hebre. ii.
Ecclesi. vii.
Math. xi.
Belege

33
de. pe. dis. vii.
nemo
Ezech. xxxiii
Belege