Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXX
5
Tu tamen hunc retrahis manibus petulantibus : atque
6
Propositum tentans contaminare bonum.
7
Inpromptu ratio est : similes sibi poscit habere
8
Et numero plures / stultus & improbulus.
9
Persequitur fatuus / dignos / iustosque bonosque :
10
Odit & egregios : deteriora placent.
11
Est studium fatui : multos vt contrahat ad se :
12
Ne solus fatui nomen inane gerat.
13
Consilium prębet falsum : manibus pedibusque
14
Allicit : & sanos impedit vsque viros :
15
Inde / bonus si vult / positis bene viuere mundi
16
Illecebris : tacita & cui loca sola placent :
17
Continuo exclamat stultus : damnat quoque iniquo
18
Iuditio iustum : commaculatque bonum :
19
Esse(ait)ille putat sapiens sibi solus : amatque
20
Viuere secessu : singula sola placent :
21
In christo & sanctis desperat : gaudia mundi
22
Temnit : & hypocrisis hunc malesana rapit.
23
Nos socios inter viuemus : & insuper alti
24
Speramus tandem pręmia habere poli.
25
Qui bonus esse cupit / christique ad regna venire :
26
Audiet a stultis talia multa viris.
27
Vir bonus & sapiens mundi vitare laborat
28
Illecebras : anime & noxia damna fugit.
29
Eheu vana nocet modo conuersatio mundi.
30
Quę ducit cunctos ad scelus atque nefas :
31
Ergo si probitas : si virtus : si bona vita :
32
Non possunt in te forsan habere locum :
33
At saltem iustos homines seducere noli :
34
Parce bono : verum qui / sine / transit iter.

GW5061_243_Basel_p8r
7
prouer. xiiii.
Belege

8
Ecclesi. xiii.
Belege

10
Ecclesi. xx.
Belege

17
Sapien. v
Belege

18
Lucę. xii
i. thimo. iiii.
Belege

25
Math. v.
ii. thimo. ii.
Belege

27
Eccsᷓ. vi. & . vi.
Belege

29
xxviii. q. i.
sepe.
Belege

31
Lucę. xxi.
Prouer. xiiii
Ecclesi. 37.
Hiere. xxix
Ad collo. iii
Belege