CXIX
5
Non recte sapiunt qui veri dogmata : amore
6
Abscondunt : trepidantque minas. terrena potestas
7
Est minor æthereis rebus / iussuque deorum.
8
Ingenii dotes tribuit cui rector olympi /
9
Infuditque animum : cur docta mente vacillat?
10
Et trepidus veri metuit prędicere leges?
11
Sed quia blanditię multorum pectora soluunt :
12
Donaque missa vetant verum quandoque fateri :
13
Propterea fatuus compresso sępe labello
14
In populum cessat transfundere dogmata veri :
15
Sed sapiens(qualem depinxit musa Maronis)
16
Impauidus fortisque bonum / & prędicere verum
17
Audet : & humani generis trutinare furores.
18
Quamuis in Siculo crucientur corpora tauro :
19
Ceruicemque super pręceps dependeat ensis.
20
Nam vere sapiens non vana pericula mortis
21
Horret : at in fixo stabiliuit limite vitam.
22
Non istum dominus : non verba minantia terrent :
23
Sed christi leges infracto pectore promit.
24
Vitabat populi cursus / & vana Iohannes
25
Murmura : secessus animi quęrebat honestos :
26
Hinc deus ad baptisma suum descendit in vndas
27
Blandidulis verbis alium qui corrigit : vnde
28
Exemplum capiat vitę / normamque salubrem :
29
Si te non audit : si vultu forte minaci
30
Aspicit : at tempus veniet quo soluere grates
31
Dignetur : laudesque tibi & benefacta rependet.
32
Mundanas propter qui res / abscondere verum
33
Tentat : & æternis pręponit commoda rebus
34
Corporea : hic tenebris morietur stultus in atris.

GW5061_241_Basel_p7r
5
xi. q. iii. quis
metu. xl. dis.
si papa.
xliii. dis. sit re
ctor.
Actuum. x.
24. q. i i.
transferunt.
Ecclesi. iiii. &
xix.
xi. q. iii. nemo
xxii. q. ii. ne
quis arbitre.
viro bono
Belege

Belege

22
Prouer. xii.
Belege


26
xxv. q. ix. c. si.
Belege

28
prouer. ix.
Belege

29
Eccsᷓ. vii.
Ecclesi. 37.
Belege

33
Eccclesi. xxi
Hiere. li.
Belege