Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXVIII
59
Corruet : & cantus rhedarum / & plaustra quiescent :
60
Et veri remanet lex / & honesta fides.
61
Nauiculam petri tempestas turbida iactat :
62
Et quatit extructam dira procella ratem :
63
Iam titubat malus : titubant quoque carbasa celsa :
64
Ne ruat / exitio puppis operta graui :
65
Scripturas sacras interque precamur iniquo
66
Dogmate : veridicam mergimus vsque fidem :
67
Ipse Antichristus spaciosum misit in orbem
68
Cursores celeres : qui sibi castra locent.
69
Et falsos fidei cultus : & semina spargant
70
Pręuia : per gentes / cristicolasque viros.
71
Id quod pręsenti volumus sermone notare :
72
Nam tria sunt : fulta est in quibus alma fides :
73
Gratia pontificis quę sacro funditur ore :
74
Que tamen ad nihilum / spreta / redacta iacet.
75
Copia librorum : qui falso interprete marcent :
76
Atque bono legis expositore carent.
77
Sunt & doctrinę : quibus & nunc gloria nulla
78
Prestatur : tenebras discimus vsque meras.
79
Copia librorum totum est iam sparsa per orbem :
80
Pauperis & libros byhliotheca tenet.
81
Nemo tamen veri sinceras diligit artes :
82
Dogmata nemo colit nunc / nisi solus inops.
83
Nobilibus pudor est doctos versare libellos.
84
Heu laceris Pallas męret vbique comis.
85
Gloria nulla datur studiosis : pręmia nulla :
86
Incassum studii perditur vsque labor.
87
Tempus adest : venit tempus quo pseudo prophetę
88
Omnia subuertent : tempora praua patent.

GW5061_239_Basel_p6r
61
Marci. iiii.
Belege

66
i. Iohan. i.
Ecclesi. ii.
Belege

68
ii. Iohan. i.
Belege

73
Inno. in. c. quod
aūt. de. pe. &
re. & in cle. fi.
e. ti.
Belege

76
Eccsᷓ. xvi.
Belege

78
Prouer. xvi
Belege

80
xciii. di. legiꝰ
Belege

83
Prouer. 24.
Eccsᷓ. ii.
Belege

86
Hiere. xiiii.
Belege

87
Eccsᷓ. vii.
Ezech. vii.
Belege