Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXVII
1
Iam nauem celeri cursu pręmisimus altam :
2
Qua vehitur tacitis fraudibus acta cohors.
3
Nauis adhuc plures circum subsellia currunt
4
Stulti : qui cupiunt soluere vela manu :
5
Qui sint : & quales / quam plures forte requiris :
6
Quos coner meritis dilacerare notis?
7
Pace loquar : ne fors verborum turba malorum
8
In teneram pergat tendere tela ratem :
9
Christicolas falsos refero : pseudoque prophetas
10
Qui christi / falso pectore / sacra colunt.
11
Quique aliter sacras leges & dogmata versant
12
Quam textus planus edocet atque sonat.
13
Clauigeri petri nauem / lacerosque rudentes
14
Frangunt : remigium dilaniantque sacrum.
15
Fluctuat ergo ratis tumidas agitata per vndas :
16
Inuastoque freto naufraga vela iacent.
17
Interpres falsus : leges / & pseudo propheta
18
Diuinas violant : contaminantque fidem.
19
Nec sese tantum falsis erroribus implent :
20
Nec propriam in faciem dogmata spurca vomunt :
21
Decipiunt alios : & legum semina spargunt
22
Passim : sed tales noxia pœna manet.
23
Sunt nobis fidei lepido monimenta nitore
24
Pręstita : quę mentes saluificare queunt :
25
Planaque sunt : verbis non interfusa dolosis :
26
Non fraudes : legum pagina sacra : tenet.
27
Multorum mentes trahit at nunc ambitiosi
28
Consuetudo mali : nominis atque labor :

GW5061_237_Basel_p5r
Deutro. xiii
xxvi. q. v. in fi.
Belege

9
Math. xxiiii
Marci. xiii.
Belege

13
ix. dis. ego
c. si ad sacros
xxiiii. q. iii.
heresis
Actuum. xxvii
Prouer. xxx
Marci. iiii
Math. viii
Hiero. in prolo⸍
go biblię
37. dis. relatum.
Belege

21
Apoca. xx
Belege

23
ii. thimo. iii
ix. dis. quis
nesciat
Belege

27
ii. Petri. iii
Hiere. xxiii
Mich. iii.
Belege