Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXVI
5
Inde opus est ratibus / plures superaddere classes :
6
Vt per longinquas sulcent me remige terras :
7
Et spargant passim merces / fraudesque dolosas.
8
Sed genus est varium quod fraudibus inficit orbem :
9
Falsus amor fallit multorum credula corda :
10
Nempe latens gestat / sub lingua sępe venenum.
11
Falsi etiam & ficti nunc inueniuntur amici :
12
Fraudibus inmixtis qui dulcia quęque loquuntur :
13
Quę longe a vero & sincero pectore distant.
14
Consilium falsum largitur pręmia multis :
15
Decipiunt multos simulata & credula verba.
16
Nemo communes res curat : publica facta
17
Marcent : in propria & mentimur commoda passim.
18
Germanus fratrem : fallit natusque parentem :
19
Aut fraudare cupit : nullum est iam pignus amoris.
20
Relligio falsos cultores sustinet : atque
21
Clericus & monachi hipocrisi / falsisque laborant.
22
Mentibus : exterius redolent : sed sub cute quid non?
23
Atque lupi plures / ouium nunc vellera portant.
24
Simplicitas extra fulget : sub pectore vulpis.
25
Contaminat totum & nunc falsa pecunia mundum :
26
Argentum minuunt : miscent quodcumque metallum :
27
Auri confundunt speciem : gemmasque dolosas
28
Pro veris vendunt : nummus sua pondera nescit.
29
Est fraus in numero : mensura / & pondere rerum :
30
In vino fraus est : merx est nunc omnis iniqua.
31
Nulla fides hominum : fraudes sibi quisque latentes
32
Tractat : & in rebus fallatia nomina quęrit.
33
Fœlix ille quidem est : qui fraudes effugit omnes :
34
Pauci inquam fidi nunc sunt : minimique fideles :
p. iiii.

GW5061_235_Basel_p4r
9
Prouer. xi. &
xxix.
Ecclesi. vi.
Belege

12
Ecclesi. 37.
Belege

14
Prouer. xii
Ecclesi. viii
& . 37.
Belege

Belege

21
Math. vii.
Belege

24
Ezech. xiii
Belege

25
Luce. xiii.
Belege

26
Prouer. xviii
Belege

28
Hieremię. v
& . vii.
Belege

30
Ecclesi. 27.
Belege

31
iiii. enu.
Belege

33
Prouer. xx
Belege