Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXV
5
Sed tamen est fatuus : facili qui concipit aure
6
Quicquid multiloqui prodit ab ore viri.
7
Stultitię signum crasso de pectore profert :
8
Auriculę cuius ad mala verba patent.
9
Stultus enim patulas verbis accomodat aures :
10
At sapiens stulti subdola verba fugit.
11
Magnanimus non est alium qui verbere duro
12
Percutit a tergo : nec monitum ante : ferit :
13
Hic etenim incautus / nescit sibi ferre salubrę
14
Pręsidium : in dorso nam quia vulnus habet
15
Dulce magisterium est verbis nunc prodere falsis
16
Et iustum insidiis deprimere ore virum.
17
Hoc vitium quicunque cupit tractare : prophanus
18
Proditor : iniustus & malesanus erit.
19
Delatoris enim fugiat mendatia / quisquis
20
Viuere perpetua cum probitate volet.
21
Lingua nocens tacitis pręcordia casta venenis
22
Inficit : & tremuli conterit ossa viri.
23
Hoc vitio absentis / parti turbantur honores :
24
Hoc vitio siquidem crimina multa fluunt.
25
Heu super alterius causam sententia fertur
26
Sępius iniuste : lex quoque falsa nocet.
27
Accusatus enim falso : non ante citatus
28
Tutari causam quomodo rite potest?
29
Hoc Mardochęum vitio / olim perfidus Aman
30
Detulit : at tandem pręmia digna tulit.
31
Credulitas natum Saulis pulsauerat olim :
32
Nam delatoris crediderat vitio.
33
Magnus Alexander faciles non prebuit aures
34
Verbis : credulitas nam celerata nocet.
p. iii

GW5061_233_Basel_p3r
5
Ecclesi. xix
Belege

9
Hester. xvi
Belege

10
Prouer. xiiii.
Belege

11
Iosue. vi.
Belege

13
Prouer. xxiii
Belege

19
Eccle. 28. in. fi.
ii. Thessa. ii.
Belege

21
prouer. xviii
Belege

24
Ecclesi. xiii.
Belege

25
Sapien. ii.
Ecclesi. xviii
Prouer. xxix
Belege

29
Hester. iii.
Belege

31
miphiboseth.
Reg. xvi.
Belege

34
i. Mach. x.
Esaię. xxviii.
Belege