Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXIIII
5
Nobilium serui cupiunt sulcare seorsum :
6
In turba nequeunt continuare dolos.
7
Doctus adulator solus cupit esse / potenti
8
Cum domino : & solus noscere cuncta cupit.
9
His igitur fatuis lembum hunc construximus amplum :
10
Ne fraudis caperent impedimenta suę.
11
Assentatores pascit nunc curia regum :
12
Primus apud dominum quilibet esse cupit :
13
Alter enim tacitum virus / falsosque susurros
14
Auribus infundit : illecebrasque serit :
15
Alter ab excultis / sparsas / scit vellere plumas
16
Vestibus : & domino complacuisse suo :
17
Est alius mulcens sermonem mente dolosa
18
Prolatum : & fraudem miscet vbique suam.
19
Dulcibus eloquiis / & vano murmure / stultus
20
Palpat herum : vt citius vera relata putet.
21
Delectat multos aliena viuere quadra :
22
Diuitis vncta quibus nempe culina sapit.
23
Efficiunt plures mendatia sordida dites :
24
Quisquis adulator primus in arce sedet :
25
Doctus & ad flatus ventorum obducere pallam :
26
Scit quoque se cunctis assimilare dolis.
27
Iam datur insignis locus his : qui voce bilingui
28
Per patulas aures spargere verba sciunt.
29
Multi assentando pręconia clara merentur :
30
Nam domini ingentes fallier vsque volunt.
31
Nemo iam gratus : nisi qui proferre susurros
32
Occultos didicit : & noua multa loqui.
33
Sed quia peccatum comitatur noxia pœna :
34
Calcitrat hos tandem fraus sua / & vngula equi.
p. ii.

GW5061_231_Basel_p2r
5
xlvi. dist. ecce
quare
Belege

Belege

9
Leui. xix.
Belege

11
Eccsᷓ. vii
Belege

14
xliii. dis. c. vl.
prouer. xxvi
Belege

17
i. thessa. ii.
Ecclesi. xxviii
Belege

21
ff. de her. insti.
l. captatorias.
83. dis. nihil
xi. q. iii. ne⸍
mo perit
Belege

26
Eccle. xxi.
glo. in. l. i. C. si
quis aliquem tes. pro
Belege

29
Ad Roma. i.
Psᷓ. xl
Ecclesi. xii.
xlvi. dis. sunt
nonnulli de
his quę fi. a.
ma. per. c. quęsi
uit & in glo.
Belege