Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXIII
185
Dormitant Siculi reges : gallusque superbus :
186
Ecclesię dormit negligit atque cohors.
187
Cuncta videmus enim / scimus quoque / possumus atque :
188
Nec volumus : cunctos sponte perire iuuat.
189
Ergo per immanes ducatis classica gentes :
190
Addite Tarpeio corpora victa iugo :
191
En aderit vobis pręsenti numine christus :
192
Cœlesti franget impia castra manu :
193
Maxmilianus adest : quo maior tempore nullo
194
Rex fuit : a digno stemmate sceptra gerens :
195
Inuideat quicunque velit : non iustior illo
196
Principe : non heros clarior vllus eo :
197
Cęsareum profert vultum : in ceruice nitescit
198
Maiestas : mores nobilitatis habet :
199
Fraudibus attentat nihil hic : nihil ille dolosum
200
Concipit : at plano tramite vita meat :
201
Hunc non insani fastus : sed candida virtus
202
Eleuat : hic solus fœdera pacis amat.
203
Hoc duce crescet honos terris : hoc principe sancto
204
Possumus in tuta pace manere diu.
205
Liuida corda cadent : quę nutu sępe superbo
206
Impediunt regem / consiliumque bonum.
207
Exitus hos tandem tristes. tormenta manebunt
208
Et sua : qui cupiunt per scelus arma sequi.
209
Nullus in orbe viget princeps qui cęsare nostro
210
Sit melior. iussis seruiat ergo suis
211
Quilibet : & capitis mandata fidelia sacri
212
Perferat : & domino seruiat vsque suo.
213
Hoc duce Sarmaticas gentes superabimus : atque
214
Euxinum
Euxinum ] Euximum GW5061
pelagus : bistoniosque lares
p. i.

GW5061_229_Basel_p1r
191
Apo. xvii.
Belege