Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
155
Nemo vetat : minuitque fidem iam noxia culpa
156
Nostrorum scelerum : conscia pęna subest :
157
O proceres latii : tuque o Germania fortis :
158
Vos rigidi Galli : Pannoniusque ferox :
159
Et tu papa sacer : Christi defendite nomen :
160
Bellica victrici stringite tela manu.
161
Inter vos pietas : sit pax / constantia / firma
162
Sacra fides : nexu perpetuatus amor :
163
Vnus & assensus : concordia fida : manusque
164
Iuncta sit : arripiat quilibet arma cito :
165
Possumus e nostris procul hinc expellere Thurcum
166
Finibus : & christi sic stabilire fidem.
167
Spes quoque adest nostris firmissima gentibus vna
168
Quod sceptrum imperii Maximilianus habet :
169
Afflictis poterit solus succurrere rebus :
170
Et solymas propria nunc reparare manu :
171
Viribus Alcidem superat : pręcellit Achillem :
172
Cęsaris / hoc vno est principe : fama minor
173
Nil mihi Pompeius magnus : nil Silla : Camillus
174
Laudandi : mea laus Maxmilianus erit :
175
Cęsareo dignus princeps diademate : sedem
176
Ecclesię firmet : imperiique sacri.
177
Victrices aquilas : victritia signa per orbem
178
Constituet : Thurci dissipet atque minas :
179
Mox solymas : signumque crucis : tumulumque sacratum
180
Restituet : regi cęlica turba fauet.
181
Sed vos Germanos proceres / gentesque potentes
182
Admoneo : precibus inuigilate meis :
183
Quandoquidem latii dominos dormire videmus :
184
Ausonidum torpent membraque lassa ducum :

GW5061_228_Basel_o8v
155
Hiere. xxxi
Ad hebre. 8.
Belege

157
Exhortatio

159
Concordia par/
ue res crescunt
discordia ma
ximę dilabuntur
Belege

168
sanctissimi ro
mani imperii

181
Apostropha