Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXII
125
Sacratas solymas : vrbem a nomine dictam
126
Fortis Alexandri : sedem etiam Antiochi :
127
Quarta soror Constantis erat noua Roma : sed omnes
128
Has premit imperio turba nefanda suo :
129
Gentiles iterum sectę : pseudoque prophetę
130
Exurgunt nostram contaminare fidem :
131
Nemo vetat : rigidis sunt pectora nostra tenebris
132
Subruta : christicolę lumina cęca gerunt.
133
Hos merito lapsus ob crimina nostra seueros
134
Nunc patimur : christus denegat auxilium.
135
Maior in immani nunc est reuerentia thurco :
136
Maiori cultu dogmata falsa colit :
137
Quam nos christicolę legemque fidemque beatam :
138
Fœdera rupta cadunt : pax quoque nulla malis
139
Impietas : vsura placet : spoliumque bonorum :
140
In ciuem ciuis : filius inque patrem :
141
Quilibet alterius gliscit contingere terras :
142
Eiicit atque alium / sede locoque suo.
143
Christicolas proceres vexat concordia discors.
144
Priuata vtilitas vertit vbique fidem.
145
Mirandum iccirco non est si perdimus vrbes
146
Innumeras : terras / regna vetusta simul.
147
Nil restat : thurcus martem mox ducet in oras
148
Nostras : nil thurcum classica nostra vetant.
149
Porta patet : via facta palam : Roma inclita Roma
150
Vix tandem euades : sęua procella venit.
151
Condidit initio te rex : te consul adauxit :
152
Mox tetigit summos vertice Roma deos :
153
Cęsareis tandem sceptris subiecta : sed inde
154
Libera facta nimis : mox quoque scęptra feres :

GW5061_227_Basel_o8r

131
Causę desola
tionis fidei.

133
Leui. xxvi
Belege

134
Prouer. 28
Belege

143
prouer. xvii.
Hieri. xv
Belege