Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
95
Heu lupus innocuum passim consumit ouile.
96
Et vorat insontes dissipat atque viros :
97
Diripit infantes. matres castasque parentes
98
Enecat : imberbes cum senibusque rapit.
99
Torpor habet mentes nostras : pręcordia marcent
100
Perpetuusque premit pectora nostra sopor.
101
Nos apud indomiti lex est & copia Martis :
102
Sunt & magnanimi / signiferique duces :
103
Sunt vires animi : sunt & conamina belli :
104
Consilium prudens : ingeniumque ferax :
105
At tamen inmanes patimur procędere Thurcos :
106
Perdimus & nostro crimine sponte fidem.
107
Dormitant reges / proceres : palinurus in vndis
108
Mortiferis recubat / qui caput orbis habet :
109
Dormitat nunc Petre tuę ditissima sedis
110
Turba : patet Thurco dilanianda fides.
111
Nemo vetat sęuire trucem / per regna / per vrbes /
112
Hostem : sponte sua quisque perire cupit.
113
Europę magnam partem perfregit / habetque :
114
Extenuat nostram victor vbique fidem.
115
Thurcorum rabiem iam crimina nostra merentur :
116
Ob scelus atque nefas pœna luenda venit.
117
Diuitias colimus : nummis componimus aras :
118
Exulat & virtus : exulat alma fides :
119
Auri sacra fames : rerum quoque vana libido :
120
In pœnas meritas pectora nostra trahunt.
121
Cœlica pulsa quidem terras astręa reliquit :
122
Et partem imperii nunc sibi quisque rapit.
123
Olim Roma potens : patres / fideique sorores
124
Quattuor elegit : cum quibus esset honor :

GW5061_226_Basel_o7v
95
xliii. dis. sit re
ctor & . c. ephe
siis.
Belege

107
c. quamuis de reg.
iu. in auri.
Belege

109
Psᷓ. lxxv.
Belege

110
Naū. iii.
Belege

111
Esaię. li.
Belege

121
Oui. & in pro
he. grego.
Ecclesi. xiiii
Io. xix. c. inter
quattuor de ma.
& ob. c. nimis
de priuile.
Belege