Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
35
Impia iura dedit Mahumętus pseudo propheta
36
Gentibus immodicis legifer ille fuit :
37
Pęstiferas totum sectas diffudit in orbem :
38
Atque Arabis primum dogmata falsa dedit :
39
Inde Asiam inuertit maiorem : Afrique sequuti
40
In sua iurarunt impia verba viri.
41
Soldanum Aegypti / Maurosque / & Thartara regna
42
Et cladem fidei / Thurcum habet ille / sacrę :
43
Qui Geticis niuibus quondam contentus : & aruis
44
Sarmaticis. pontum nunc habet Ionium.
45
Bosphorus at Thracię : septem quoque regna Trionis :
46
Nec fuerant Thurco regna paterna satis :
47
Perdidimus Lybię gentes : Asiamque minorem.
48
Quę quondam coluit dogmata sancta patrum
49
Europę multos populos ammisimus eheu.
50
Hungarus atroces sensit adesse manus.
51
Dalmata mortiferos insultus sępe / cruento
52
Marte tulit : Thurcos dispulit atque truces :
53
Raro sed auxilium christi de milite sensit :
54
Deserimus fidei culmina sponte sacrę.
55
Heu nihil accrescit nobis : sed cuncta labascunt.
56
Decrescit virtus : marcet vbique fides.
57
Tristibus in lachrymis quis non hoc flebile fatum
58
Plangat? cęsariem dilanietque suam?
59
Perdidimus Graios : fidei quos dogmata nostrę
60
Continuere diu : perdidimusque Thraces :
61
Sub iuga Thurcorum Macedon transiuit : Achiuus.
62
Ceruicem pariter ad iuga dira dedit :
63
Perdidimus Spartam : Thebasque / & Thessala tempe
64
Nos Mysias nuper perdidimusque duas.

GW5061_224_Basel_o6v









57
Hiere. ix.
Treno. ii.
Belege