Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CX
5
Luctiferis deceat contundere pectora palmis :
6
Feralique tuba grande fugare nefas :
7
Nemo adeo durus : nemo tam saxeus vsquam :
8
Qui non hos casus lugeat atque fleat.
9
Ecclesię videat cum sic decrescere sedem :
10
Quando quidem in lapsu sacra cathedra iacet :
11
Roma caput mundi nutat / tremit / atque labascit :
12
Debilibus vehitur sors modo nostra rotis :
13
In miseroque gradu christi respublica passim
14
Fluctuat : & subita mobilitate fremit :
15
Dogmata non solum fidei : legesque sacratę
16
Decrescunt : sed enim sanctio quęque ruit :
17
In culpa proceres sunt : & torpentia corda
18
Regum : qui manibus bellica tela gerunt :
19
Hi fidei quamuis clypeum : sceptrum : armaque portant
20
Lumine sed patulo / tristia fata vident :
21
Nemo rapit galeam : nemo iam classica pulsat :
22
Magnanimo nullus pectore signa gerit.
23
Vt modo romanam defendat marte parentem :
24
Nauiculam Petri ventus & vnda quatit.
25
Vna fides christi toto venerabilis ęuo
26
Quę potis est cunctos sanctificare viros :
27
Nunc titubat : lapsumque timet : subitamque ruinam :
28
Et casus metuit pręcipitanda truces.
29
Arma parant contra / peruersę Martia gentes
30
Ecclesiam : tumido quę tremit acta freto.
31
Vix tenet illęsam christi respublica sedem :
32
Cladibus at tandem : mox quoque / lassa ruet.
33
Impugnat Thurcus / Scythicis primum ortus ab oris
34
Ecclesiam Petri / dilaceratque fidem :

GW5061_223_Basel_o6r

17
Causa destru
ctionis fidei

23
Math. viii
Belege