Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CIX
5
Quos ideo externos reputo / quia sunt procul extra
6
Saepta dei : & veram catholicamque fidem.
7
Negligere hos potui : tenebrisque relinquere : quid nam
8
Ad nos de fatuis quos foris error habet?
9
Sunt adeo cęci : nullo medicamine possunt
10
Sanari : vt linquant quos coluere deos.
11
Liberius fuerat gentes transire silendo
12
Sordifluas : quarum pectora dęmon agit.
13
Tantus item numerus : tanta est fera turba / cohorsque
14
Stultorum fidei quę sacra iura negant :
15
Vt nequeat cunctos parui membrana libelli
16
Complecti : sectas est meminisse satis.
17
Thurcorum gens prima locum stultos tenet inter
18
Atque Saraceni : Tartareique canes.
19
Quos Mahumętanę legis tenet impius error :
20
Aphrica quo tota est capta : Asia atque potens :
21
Magna quoque Europę iuncta est modo portio : nauis
22
Quam modo nostra vehit : Sarmaticosque Scythas
23
Secta Bohemorum fidei ludibria tractat :
24
Et Morauis nolas stultitię illa dedit.
25
Qui merito in prima fatuorum puppe locantur :
26
Stulti etenim ignaui dogmata falsa colunt.
27
Pragensis schola pręcipue / quę fulguris instar
28
Decidit a summo / sponte sciensque gradu.
29
Commemorasse velim cunctos qui dogmata falsa :
30
Ararumque colunt vana ministeria :
31
Nostra quibus sacra relligio / veneranda fidesque
32
Censetur mendax / falsa / prophana / leuis.
33
Inter eos fatuos memorem quoque : mortę cruenta
34
Aut laqueo frangunt : qui sibi sponte gulam :

GW5061_221_Basel_o5r
5
i. Corinh. 7.
ii. q. i. multi
de diuor. gau
demus
Belege

10
xcii. dis. pluri
mos.
xvi. q. i. in ca
nonibus
Belege




29
Heretici

32
C. de his qui
sibi mor. consci
l. vna.
xxiii. q. v. pla
cuit.
Belege