Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CVIII
5
Quem premit vsque adeo torpenti in corpore langor
6
Accidię. aut cuius marcida membra iacent :
7
Desidiam propter nequeat quod voluere crura :
8
Sed patitur lassos / igne perire pedes :
9
Est fatuus vecors / & nigro stigmate dignus
10
Pręstet vt exemplar desidię vsque suę.
11
Desidiosus homo cunctis incommodus horis
12
Luminibus fumus ceu malus esse solet.
13
Assidue solitus flammas seruare camini :
14
Obstat enim sibi met solus vbique piger.
15
Fœlix qui iusto exercet sua membra labore :
16
Et manibus panem quęritat vsque suis.
17
Sed deus hunc punit tormento sępe cruento
18
Quem premit assidue torpor & accidia.
19
Pręmia largitur deus optimus ampla labori
20
Non is manducet quique labore caret.
21
Accidię vitium metuenda pericula mundo
22
Intulit : ad facinus principiumque dedit.
23
Rex Dauid torpore graui / & cum deside vita
24
Factus adulter erat / atque homicida simul
25
Roma labore vigil / fregit Chartaginis arces :
26
Desidia interiit Roma subinde cito :
27
Postquam militia & belli sudore vacabant
28
Romani : & nusquam bella vel hostis erat :
29
Accidia & luxu / robur Romana iuuentus
30
Perdidit : hoc cecidit inclyta Roma modo
31
Nam prius externis pugnisque & marte feroci
32
Pascebat fortes bellica Roma viros.
33
Sed postquam luxu fracta est : venerique parentans
34
Illecebris / vires perdidit illa suas.
o. iiii.

GW5061_219_Basel_o4r
6
Prouer. vi.
Sapien. xv.
Belege

8
prouer. xv. &
xxvi.
Prouer. xviii
Belege

11
Prouer. x
Eccsᷓ. x
Belege

15
Prouer. xx
Belege

17
Prouer. xxi
& . xxii.
Belege

19
Iob. v.
Belege

20
Eccsᷓ. ii.
Ecclesi. li.
Belege

22
ii. thessa. iii.
Belege

23
ii. Reg. xi.
Belege



Belege