Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CVII
5
Munera qui placidis manibus largitur amico :
6
Donat & emerito pręmia digna viro :
7
Laudibus egregiis / fama est cantandus & acri :
8
Is virtutis item nomen habere potest :
9
Ille tamen fatuus : qui cum largitur amico :
10
Pęnitet hunc missi muneris atque dati.
11
Sępe etiam donat hilari non mente bonaque
12
Pollor at in facie / tristitiesque sedet :
13
Atque datum propter / fatuos euellere crines
14
Audet : & improperat quę dedit ante / cito :
15
Munera perdit iners : nam grates soluere nemo
16
Huic cupit : ingrata qui bona mente facit.
17
Ille tamen peior : pro christi qui dat amore :
18
Pęnitet atque operis / muneris atque cito :
19
Quippe deus fatuo non semper pręmia / mox ve
20
Transmittit : sapiunt libera dona deo :
21
Nam deus omnipotens hominis nil munera curat
22
Ast animi donum pensitat ipse pii.
23
Lęticia vultus / inopi qui donat amico :
24
Largiturque bonis ex pietate viris :
25
Consequitur laudes : & grates semper habebit
26
Optima de grato munera corde fluunt.
27
Pungimus interea fatuum quoque : munera semper
28
Qui capit : ingratus attamen vsque manet :
29
Spurcidius nihil est ingrato : nil quoque peius :
30
Hoc vitio rapitur maxima turba nimis
31
Vir bonus & sapiens grato cito donat amico :
32
At studeat gratas ille referre vices.
33
Si donare velis : fluat hoc ex corde benigno :
34
Sic dabitur meritis gratia prompta tuis.
o. iii.

GW5061_217_Basel_o3r
6
Ecclesi. xii
Iob. vl.
Belege

8
Ad coll. iii.
Ad hebre. iiii
Belege

11
Ecclesi. xviii
Belege

14
Eccle. xx
Belege

17
Ecclesi. xxv.
Belege

20
Cantico. viii.
Belege

21
Ecclesi. xiiii.
Belege

23
Prouer. iii.
Ecclesi. 4
Belege

26
prouer. 28.
Belege

28
gratitudi.
Sapien. xvi
Ecclesi. xxix.
Belege

33
ii. thimo. iii.
Lucę. vi
Belege